# Opuscula anatomica 220

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/220

Caeterum quod adhuc obscurius in latera moveantur non modo ipsarum articuli Ginglymum referentes, & vincula arcta ac robusta ad hanc motionem parum apta efficiunt, verum etiam transversae ipsarum apophyses, quae quoniam in multis earum bipartitae sunt, & a lata basi originem ducunt, maximum eis in motu afferunt impedimentum atque moram. Sed arguet fortasse aliquis Galenum inconstantiae, quia alibi motiones Capitis duplices esse statuens, illas, quae cum totius Cervicis motu a majoribus musculis fiunt, longiores esse dixit; eas vero, quas Collo quiescente parvorum musculorum beneficio Caput solet obire, omnium esse brevissimas. Sed objecta haec contrarietas potius apparens, quam vera est; Cervicis enim Vertebrae, aut cum aliis subjectis, aut inter se comparari possunt; si cum aliis comparentur, tametsi duae primae in hac collatione non sint comprehensae tamen fateri certe oportet caeteras quinque Cervicis omnibus aliis magis faciliusque moveri, quia sensus hoc indicat, & ratio etiam confirmat, quod scilicet & ipsarum corpus aliarum corpore angustius sit, & proceritatem quamdam in inferiori sede habeant, quae cum plana non sit, sed in anteriorem partem recurvetur, in cavitatem subjectae Vertebrae, ceu articuli Caput, conjecta efficit, ut illae melius, quam aliae moveri possint: quam ob causam fortasse Galenus quandoque asseruit, caeteros Spondylos, qui sub Collo sunt, ad stabilitatem & securitatem potius, quam ad motum a Natura fuisse comparatos, eorum vero, qui in Collo sunt, usum magis in actione, quam in securitate consistere, quod saepe oporteat Collum varie, celeriter, ac multum nunc inclinare, nunc attollere & ad latera circumagere: reliquum vero non item.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
