# Opuscula anatomica 222

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/222

nonne hoc idem ipsemet aperte confirmat, quando Lycum & alios priores Anatomicos de Capitis Motibus, qui cum primis Vertebris fiunt, perperam sensisse testatur, quia parvos articuli Capitis musculos, ante & retro locatos, in primasque Vertebras infixos, parum in dissectione accurati non bene noverunt: si enim parvi musculi Capitis articuli proprii sunt, & motus duarum primarum Vertebrarum sub nomine ejus, qui Capiti peculiaris est, non comprehenditur, duo parvi musculi, ut alios modo taceam, a secunda Vertebra in primam oblique inserti, male inter eos a Galeno numerantur qui sine Collo solum Caput movere apti sunt; & non sine errore ab eo asseritur, quosdam magnos musculos tam recti, quam obliqui motus authores, cujusmodi sunt, qui Stomacho subjiciuntur, per primas quidem fibras in primam & secundam Vertebram insertas, solum Caput movere, per alias vero in Collo sub illis caeteras locatas.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
