# Opuscula anatomica 223

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/223

Jam vides, mi Fabi, de Motu Capitis Adversarios non leviter perstrictos: verum quoniam tentabunt non modo laxare nodos, sed totos mutare, id circo ne, dum se concutiunt, remittantur majora vincula adducam. Rectum motum, quo in priora Caput flectitur, & in posteriora reflectitur, ab ipso & a secunda Vertebra potissimum fieri, fabrica ipsa aperte ostendit, & Galenus ab ea admonitus plane testatur: haec enim Vertebra non modo per se caeteris est longior, sed etiam quadam proceritate Denti simili supra augetur, infra vero proprii corporis productione, quae non plane basi, sed recurvata & in priora declivi, semicirculi in modum, desinens in cavitatem tertiae Vertebrae conjicitur; quo spectasse Galenum, profecto non dubito, quando magnam Vertebram idcirco ab Hippocrate appellari secundam suspicatur, quia magis potest in priora urgeri, atque inde rursus magis repelli: quae verba adeo clara & aperta sunt, ut Adversariorum altercatio non minus odio, quam stupiditas miseratione sit digna. Ligamenta etiam hujus articuli, eorumque situs hoc idem optime confirmare videntur; si enim secunda Vertebra non erat in motu ejus generis urgenda, nihil est, quod tam singularem Naturae industriam, & tantum vinculorum apparatum admiremur; nec est etiam, cur Galenus tantum vereatur, ne processus Denti similis in suo motu Medullam Spinalem laedat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
