Latin
227
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 227
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam haec omnia ab illis expenderentur, qui iracundia concitati disputant, &in judicando nimium sui juris esse volunt, quique praefracte admodum proprias assertiones defendunt, &alienas ingrato animo, &obstinatione quadam sententiae repudiant; sperandum enim esset, ut deposita ea pertinacia, quae ab illis constantia falso judicatur, errorem, in quo versantur, agnoscerent, &ad meliorem sensum redirent. Sed quoniam de obliquis Capitis motibus secundum genus satis diximus, idcirco ne quid huic tractationi desit, quae " sint ipsius differentiae, quove modo singulae ipsarum fiant, exponere jam oportet. Sicut differentiae positionis, ad quas obliquus motus fieri potest, triplices sunt, ita &ipse triplex esse potest: hoc ut facilius intelligas, tres lineas cogitatione fingere oportet, quarum una transversa sit, &describatur, dum rectum Caput in latera circumvertimus; duae vero obliquae designentur, ubi illud inclinamus, aut ad perpendiculum versus humeros, aut ante &retro versus alterum latus; &haec postrema linea, quia inter duas quodammodo rectas, nimirum inter rectam Capitis flexionem vel extensionem, &inter eam inclinationem, quae ad Humeros fit, protrahitur, vere obliqua dici debet.