# Opuscula anatomica 227

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/227

Utinam haec omnia ab illis expenderentur, qui iracundia concitati disputant, & in judicando nimium sui juris esse volunt, quique praefracte admodum proprias assertiones defendunt, & alienas ingrato animo, & obstinatione quadam sententiae repudiant; sperandum enim esset, ut deposita ea pertinacia, quae ab illis constantia falso judicatur, errorem, in quo versantur, agnoscerent, & ad meliorem sensum redirent. Sed quoniam de obliquis Capitis motibus secundum genus satis diximus, idcirco ne quid huic tractationi desit, quae & quot sint ipsius differentiae, quove modo singulae ipsarum fiant, exponere jam oportet. Sicut differentiae positionis, ad quas obliquus motus fieri potest, triplices sunt, ita & ipse triplex esse potest: hoc ut facilius intelligas, tres lineas cogitatione fingere oportet, quarum una transversa sit, & describatur, dum rectum Caput in latera circumvertimus; duae vero obliquae designentur, ubi illud inclinamus, aut ad perpendiculum versus humeros, aut ante & retro versus alterum latus; & haec postrema linea, quia inter duas quodammodo rectas, nimirum inter rectam Capitis flexionem vel extensionem, & inter eam inclinationem, quae ad Humeros fit, protrahitur, vere obliqua dici debet.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
