# Opuscula anatomica 228

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/228

Has motus obliqui species contemnent, certo scio, illi, qui mordicus propria tueri solent, & aliena quaecunque illa sint, prius spernere, quam intelligere. Verum qui deposita animi perturbatione, Galeni Commentarios posthac attentius legere studebunt, & assiduitate quotidiana, consuetudineque oculorum assuescent Humana cadavera accuratius dissecare, non dubito, quin tres obliqui motus species facile internoscant: sed ad rem ipsam. Motus, qui Galeno λοξοὶ dicuntur, medium, ut dixi, locum tenent inter rectam Capitis flexionem, aut extensionem, & inter eam motionem, quae versus Humeros Caput incurvat, & hi simplices non sunt, sed ex Capitis & primae Vertebrae motu per se constant; illud enim nonnihil prius circumvertitur, deinceps ad alterum latus secundam Vertebram, beneficio ligamenti, secum ducens flectitur ac reflectitur, haec vero ad idem latus mediocriter in orbem vertitur. Hujusmodi motus obliqui differentiam Galenum nos docuisse, certo scio, quando parvos musculos, qui retro & ante in Cervice positi sunt, & quosdam alios Caput cum parva ad latera inclinatione annuendo vel abnuendo tunc movere dixit, quum illorum quilibet, quiescente alterius lateris socio, motionem seorsum exerceret: ubi autem haec obliqua aut flexio, aut extensio efficitur tunc, ut Galenus inquit, altera Coronarum Capitis cum subjecta cavitate stringitur, altera oppositae laxe insidet: Caput vero ad suam ipsius inclinationem consequutione quadam secundam vertebram per ligamentum simul vertit, ut explicatius jamjam declaro. Alia motus obliqui differentia est, ubi quis versus alterum Humerum Caput incurvare nititur, & haec, quamvis positione a priori jam exposita parumper diversa sit, nihilominus quia fere simili modo, ut illa, atque etiam circumversione potissimum efficitur, adeo eidem proxima est, ut pene non nisi melioris doctrinae gratiâ, & pro ratione magnitudinis ab illa distingui debeat: fit autem quando Caput super alteram cavitatem primae Vertebrae nonnihil prius convertitur, ac deinceps cum ea vehementer stringitur, & super oppositam cavitatem laxe insidet, primaque Vertebra a ligamento Coronae alterius lateris attracta, quo ipsam Caput ducit, consequitur, tantumque versus Humerum recta descendit, quantum permittit ipsius cavitas, quae processum Denti similem continet; haec enim hujus utilitatis gratia (quod tamen posteriores Anatomici non animadvertunt) memorato processu utrimque latior est, ut prima Vertebra a Capite impulsa, commodius hinc inde moveri possit: ubi autem haec in latus incurvatio Capiti satis non est, prima Vertebra, quae ad perpendiculum versus Humeros descendere non potest, perinde ac si ab alto prolaberetur, in anteriorem partem circumvertitur, eodemque tempore secunda Vertebra, quae a prima, ut melius descendere possit, retro urgetur, & ab externo trium ligamentorum Capitis, quae a Dente procedere, & ab aliis oscitanter praetermitti dixi, ob Capitis elationem attrahitur, in contrariam partem inclinata converti cogitur, suoque impulsu efficit, ubi is vehemens est, ut eodem motu tertia Vertebra parumper cicatur, atque etiam quarta, obscure tamen, & obscurissime quinta.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
