Latin
230
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 230
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam video, hac re vix audita Adversarios exclamare, quasi nova figmenta tentem introducere, obsecro omnes, qui veritati soli addicti sunt, ut re ipsa cognoscant, verane, an falsa sint haec ipsa, quae dixerim: cum illis enim agitur, qui quod ipsi ignorant, non modo falsum esse putant, sed inopinabile, quique mutationem consilii, vel reclamante sensu factam, inconstantiam esse dicunt. Tu si hunc motum videre desideras, Humanum cadaver nactus, omnes partes, quae Capiti ac Cervici obductae sunt, solis vinculis relictis, amovere studebis; deinde Calvariae partem, quae capillis intecta est, serra in orbem incides, &Cerebrum cum Medullae Spinalis portione detrahes; mox vero, Calvaria utrimque manibus comprehensa, socium jubebis, primam &secundam Vertebram firmiter tenere, ut dum Caput agitas, experiri possis, an id in latera, ac etiam in orbem moveatur: sane hic motus, quamvis per se obscurus sit, &in cadavere exerceatur, quod non modo calore naturali destituitur verum etiam propter frigiditatem pene contracta habet ligamenta, tamen adeo parvus non est, ut exiguis musculis, qui illum efficiunt, non respondeat, &cum eo, qui à multis ossibus, cujusmodi in Brachiali &Tarso habentur, conferri non possit, atque etiam ab iis, qui sedulo Anatomen excercent, recte percipi &judicari nequeat. Hunc conversionis motum tum Capiti, tum Cruri, quod articulo illud quodammodo imitatur, posteriores Anatomici adimere ausi sunt, quamvis si recte quis Anatomen, ut monui, administret, sensus judicet, &ratio ipsa confirmet, Caput Tibiamque nonnihil in latus agi, atque in gyrum etiam converti; siquidem obliqui in eo musculi a prima Vertebra in ipsum inserti, nullum aliud munus exercere possunt, in hac vero musculus Poplitis flexionem obire nequit, nisi tibia in alterum latus conversa, quia actionis musculorum ex sola fibrarum Natura conjecturam sumendam esse, ab omnibus Anatomicis recepQuod autem Naturae consilio institutum est.