# Opuscula anatomica 231

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/231

tum sit, ut Caput ipsum in orbem, non aeque tamen in omnibus animantibus, moveri possit, aves inter caetera hujus rei conjecturam occulte facere videntur, in quibus Capitis cum prima Vertebra articulus non geminus, sed unicus ac simplex existit; nam Occipitii os in media anteriori sede foraminis Medullae Spinalis gratia incisi, tuberculum exactissime rotundum obtinet, quod à superna cavitate primae Vertebrae susceptum, non aliter atque processus Denti similis ab inferna, efficit, ut Caput duorum articulorum beneficio in orbem magis solute & expedite vertatur. Si pari quoque diligentia motum Capitis in utrumque latus expendes quamvis hic paulo ante exposito nonnihil obscurior sit, absurda, ut arbitror, posthac Galeni oratio tibi non videbitur, quae asserit, in ejusmodi motu hanc quidem Capitis Coronam cum subjecta cavitate vehementer constringi, illam vero sublimem oppositae velut innatare. Quodsi dum Caput agitas, primam quoque Vertebram cum eo moveri permittes, aperte etiam videbis, ut idemmet Galenus docet, tam superiorem, quam inferiorem ejus Vertebrae cavitatem in hoc quidem latere Capitis Coronam, & secundi Spondyli eminentiam perfecte amplecti, in opposito vero latere ab iisdem recedere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
