# Opuscula anatomica 232

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/232

Quae quum à Galeno non minus clare, quam diligenter exposita sint, miraberis profecto eorum ingenia, qui parum in ejus lectione versati satis non habent, de motu Capitis in latera Galenum reprehendere, quod etiam audent asserere, tantum Authorem obliquum primae Vertebrae motum, nimirum ad alterum secundae tuberculum, ignorasse Illud admoneo, si eo modo, quo exposui, Caput in latera moveri adhuc negent, compellendos esse Adversarios, ut nobis explicent, quam actionem edunt obliqui musculi, qui retro & ante a transverso primae Vertebrae processu in Caput inseruntur; ab his enim, ut ipsi dicunt, primam Vertebram una cum Capite super secundam in gyrum moveri, adeo falsum est, ut mens ab ejusmodi cogitatione abhorreat. Sed objiciet aliquis, fieri non posse, ut ejusmodi musculi Caput versus Humeros inclinent, quod jam statuerimus, ipsorum munus esse, id in alterum latus renuendo extendere: verum isthaec objectio nullius momenti esse videtur; sicut enim si uterque ipsorum simul agunt, rectam extensionem facere possunt, & si alter tantum, obliquam, ita etiam nihil prohibere puto, (quod nihilominus temere asserere nolo) Caput in alterum latus nonnihil versus Humeros tunc inclinari, quum duo musculi ejusdem lateris, diversi tamen jugi. anterior nimirum ac posterior, a Capite in primae Vertebrae transversum processum inserti simul agunt: Motuum enim detrimentum, inquit Galenus, quod articuli Capitis securitatem necessario sequebatur, musculorum multitudine ac magnitudine & situ vario Natura compensavit. Caeterum quia, ut jam exposui, duae primae Vertebrae tum inter se, tum cum ipso Capite moveri possunt, minimeque repugnat, quamvis uni earum rectum motum, alteri obliquum potissimum Natura commiserit, utramque ipsarum alterius motui consequutione quadam obsequi, diligenter quoque observabis in ejusmodi motione, secundam Vertebram ab ipso Capite attractam, ad idem latus cum eo versus alterum Humerum inclinari, simulque ad contrarium, quod profecto mirum est, in gyrum converti: hoc certe, fateor, nihil durius, nihilve magis spinosum Adversariis videri poterit: sed Galenus ea de re tacite nos admonet, sensus ipse aperte fidem facit, & ratio confirmat; quia obliqui motus plures sunt, minusque simplices, quam recti: Caput enim, inquit ipse, ad suam ipsius inclinationem per ligamentum secundam Vertebram simul vertit, quod, ut conjectura assequor ex tribus a processu Denti simili enatis, externum oppositumve latus inclinationi Capitis occupat: de eo posteriores Anatomici nullam fecerunt mentionem, & propterea mirum non est, si ipsius utilitatem, una cum secundae Vertebrae conversione, penitus ignorarunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
