Latin
233
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 233
Unproofread scanNot analysed yet
Tu si, ut debes, videre desideras, quomodo hujus vinculi beneficio secunda Vertebra ad contrarium latus in gyrum vertatur, dum cadaveris in latus agitas Caput, ad posteriorem processum ejusdem Vertebrae oculos &animum adverte; in eo enim ceu remo evidentius, quam in reliquis ipsius partibus apparet. Num autem duo parvi musculi, a secundae Vertebrae spina in processus transversos primae oblique infixi, hanc an illam Vertebram erigant, nunc quia video, me Epistolae limites jam pertransisse, exponere vel invitus cessabo; satis enim est modo scire, ejusmodi musculos eam ob causam Naturam ordinasse, ut possint Capitis conversiones in rectum agere, atque in statum pristinum reducere.