Latin
238
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 238
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui dignitati ego illorum &honori, qui tantum Authorem insimulant, non invideo; tribuo illis doctrinam; do multarum rerum disciplinam; non adimo sermonis leporem; ingeniorum acumen; &siqua sibi alia sumunt, non repugno verum rogo illos vehementer &obtestor, ut multa, quae contra veritatem &contra Galenum inique scripserunt, de suis Libris deleant, &lenius de eo, atque honorificentius in posterum loquantur, ne posteris ea, quae tanta cum licentia scripserunt, stomachum moveant: hoc vero sperarem certo illos quandoque effecturos, sed pertinaces adeo sunt, ut veritate percepta, angantur potius agnitione veri, quam studeant, a priori sententia se destitisse, aliis ostendere. Vale, &me, ut facis, ama, Romae Sexto idus Januarii M. D. LXI. BAR.