# Opuscula anatomica 238

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/238

Atqui dignitati ego illorum & honori, qui tantum Authorem insimulant, non invideo; tribuo illis doctrinam; do multarum rerum disciplinam; non adimo sermonis leporem; ingeniorum acumen; & siqua sibi alia sumunt, non repugno verum rogo illos vehementer & obtestor, ut multa, quae contra veritatem & contra Galenum inique scripserunt, de suis Libris deleant, & lenius de eo, atque honorificentius in posterum loquantur, ne posteris ea, quae tanta cum licentia scripserunt, stomachum moveant: hoc vero sperarem certo illos quandoque effecturos, sed pertinaces adeo sunt, ut veritate percepta, angantur potius agnitione veri, quam studeant, a priori sententia se destitisse, aliis ostendere. Vale, & me, ut facis, ama, Romae Sexto idus Januarii M. D. LXI. BAR.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
