# Opuscula anatomica 24-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/24-2

Jam vero Molares post Caninos, quod superest Maxillarum ad extremum usque occupant, in omnibusque animantibus intrinsecus, sicut Incisores extrinsecus, locati sunt; quam ob causam non modo Galenus, verum etiam Hippocrates, & alii Anatomici, quando Dentes numerant, fere semper ab Incisoribus incipiunt; hosque primos, Molares postremos faciunt, quorum tum situ, tum generatione ultimi Sophronisteres appellantur, quia eo tempore, quo moderatos temperatosque nos esse oportet, oriuntur; Cranteres etiam ab aliis ac Genuini dicuntur; tametsi alios quoque Dentes Ruffus Cranteres appellat; Molares omnes Cicero Genuinos: proprium est horum Dentium, ut postea dicemus, non solum aliis jam pridem absolutis erumpere; verum etiam haud ita raro vel perforatis tantum Gingivis vix prominere; vel eis adhuc integris in suis caveis latere; vel etiam a Natura nulla ex parte creari. CAP. X. Radicum, quae Molaribus insunt, variae Formae in Homine & Simia. Vis expositis tempus jam est, ut de Molarium

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
