Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 24-3
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde licet hiantes continuo hujusmodi apertiones atque anastomoses manerent, quas tanquam tenuissimas rimulas non praegrandes fores, vellem intellexisse Regnerum, illae sanguini duntaxat patent in minutissimas soluto molleculas, arterioso praeser tim, cujus tanta est λεπτομέρεια, ut per invisibiles fere partium poros, nedum grandiusculas anastomoseis, transire queat, negatur vero alienigenis liquoribus, crassiores partes habentibus, qualis praecipue aqua vulgaris est, quod cum ego satis intellexissem, neque volui in resectas a toto, &algentes particulas periculum facere, neque alio, quo de veritate commonefacerer. anastomoseων exploratore, quam ipso Naturae ministro, puta sanguine, uti. Caeterum causam tenere arbitror, cur anastomoseis negaverit antequam fortasse pavidus experiretur Regnerus: timuit enim, ne siquae darentur in vasis praeparantibus anastomosas, Testibus inofficiosis manentibus, &feriatis, animalium male perderentur genera, scribit enim ille; 2 Si ibi in vasis videlicet spermaticis, liber transitus daretur ab arteria in venam, nullus sanguis motu cordis per arterias praeparantes deorsum propulsus ad testes pertingeret, quia qua data porta rueret, non enim vias angustas, &difficiles subibit liquor, dum patentes invenit, uti hoc videmus in omnibus rebus naturalibus contingere. Scio nunc, quod quaerat Regnerus patentissimos aditus, non exigua ostiola, a Tract. de viror. organ. gener. inserv. la, &suis vasis majores, quales profecto anastomoseis esse non solent, neque Tibi in mentem venisse puto, quum de vasis spermaticis sermone instituto σοφῶς dixisti, annitae, intelligo arternae, cum venis membrana peritonaei involutae descendentes anastomosin in progressu cum venis patentem faciunt.