# Opuscula anatomica 240

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/240

ANTONIO BERBERIO PHILOSOPHO AC MEDICO OPTIMO, BARTHOLOMAEUS EUSTACHIUS SALUTEM. Quod ad me de Vena, quam Veteres Azygam dixere scripsisti, fuit mihi quidem gratissimum; gratius autem fuisset, Sst quae olim Matthaeus Curtius Medicus Egregius, in decimum secundi de Ratione Victus in Morbis Acutis Commentarium, scripta reliquit, ad me misisses. Neque tamen quid ipse de hac Vena, quid item de illa, quae in flexu Brachii, ex Galeni sententia, Venam communem Profundam producit, sentiam, tecum nolus communicare, quum aliquot syngrammata, & antigrammata ex eo Libro acceperim, quem de Dissensionibus Anatomicis scripsi, quibus multa, quae ad hujusmodi Venas diligentissime cognoscendas pertinere visa sunt, accurate examinantur. Haec quum legeris, quae Tua sit de illis sententia, a qua nunquam dissentio, uti perscribas, rogo. Vale. VDE SINE PARI. Syngramma I. Caleni sententia, de Venae Pari carentis principio, Sinconstans est: quamobrem vero ipse ita varie de

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
