# Opuscula anatomica 244

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/244

Antigramma III. esalii de Vena sine Pari enarratio non est usquequaque vera, nam ut incipiam ab iis, quae hoc loco asserit, Vena sine Pari a Cava non oritur, postquam haec Cordis involucrum superaverit; si enim membranae, quae Cor ambit (Pericardium vocant capedinem spectemus, ea Vena nascitur infra sinus illius summitatem, quae est inter Cavam Venam, & ipsam Arteriam Magnam: si vero ejusdem Venae ortus cum ea Pericardii connexione conferatur, quae ad solam Cavam Venam pertinet, is erit è regione partis illius Pericardii, quae cum Vena Cava cohaeret. Quod vero de ortu Venae sine Pari in Suibus, Bobus, & plerisque aliis quadrupedibus addit, non est facile concedendum, quia, ut paulo post docebimus, Vena sine Pari in his brutis non parum ab Humana discrepat. Syngramma IV. Naec propago seu Vena à dextro Cavae latere pronata, RAdeorsum ad quartae propemodum Thoracis Vertebrae corpus contorquetur: oritur autem potius à dextro Cavae latere, quam à sinistro, quod secundum dextram Dorsi sedem explicari debeat, & ab anteriori Cavae Venae sede, ac etiam à posteriori principium sumere nequeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
