# Opuscula anatomica 247

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/247

insignem Venam appellarit. Nec mihi quisquam objiciat, in Commentario Timaei quinto vel septimo, eum hanc venam parvam esse asseruisse, quia is locus multipliciter depravatus est; nam praeterquam quod hanc venam parvam ibi esse statuit, eam etiam iis solum Thoracis inferioribus partibus, quae octo spuriis costis continentur alimentum praebere asseverat, quod non esse de spuriis tantum costis intelligendum, sed etiam de quatuor aliis hinc inde superioribus, eodem loco innuit, dum subjicit: Reliqua vero tota superior Spinae pars, in qua & primae quatuor Thoracis vertebrae, & supra has cunctae vertebrae Cervicis ad Caput usque sitae sunt, nec venam, nec arteriam sortita est. Syngramma VI. Et aliquanto inferius subnectit. Hominis infernas Costas à Vena enutriri, quae sub Corde a Cava exorditur. Vesalius. Antigramma VI.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
