# Opuscula anatomica 248

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/248

Quae assertio una cum ratione ab eo assignata, commentitia prorsus est, & reprobationem aliam non meretur praeter eam, quae ex commensuratione Statuarum Antiquarum sumi potest. Johannes Fernelius acerrimi ingemi Vir, libro primo Naturalis partis Medicinae cap. 11. paulo supra Cordis aurem dextram, a Vena Cava hanc rami speciem produci testatur, quam tamen constanter asseverat, non paucas corporum dissectiones ostendere, a Cava derivari, antequam ad Cor accedat. Quorum primum, ut ab omnibus recipi, ita secundum a nullo non rejici debet; id enim, pene innumeris in sectionibus a me administratis, in dextro latere nunquam fieri observatum est: & propterea his futilibus, pro Galeni causa excogitatis, rationibus parumper dimissis, ad ejus orationem, quae à populari sensu longe abest, exponendam me converto. Ut autem non inconsiderate, sicut multi faciunt, sed cum recta ratione hoc commodius BARI.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
