# Opuscula anatomica 25-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LEALIS LEALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/25-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/25-3

Sed concedamus Regnero, vasis ipsis, quae copulant, grandiores anastomoseis esse, adhuc tamen triumphum non cantabit, neque totum in eas se recepturum spero obliquatum sanguinem, ut ipse perperam eventurum putat, suo confisus experimento in excarnati Hepatis vasis, quorum ampliora perrupta fuerint, perpetrato, indigna comparatio, & quam a φυσιοφίλῳ non expectassem, & ventilatore Naturae: nam quae proportio, Dii boni, inter Hepatis grandes venarum scissus, & spermaticorum anastomoseis vasorum? Sanguinem porro, qui ab arteriis per eas in spermaticis venis transfunditur, pleno veluti gurgite versus Cor resilire, multiplices impediunt venarum flexus, & lentae circumvolutiones, à quorum labyrintis sero expeditus, adventanti recens a latere aegre cedit, quo fit, ut facilius ille, detrahe pauculum, quem in locum recedentis a latere venae recipiunt, totus necessario prolabatur in Testes, quod in vasis perruptis Hepatis fieri haudquaquam potest, liquorem enim, qui in ipsis injicitur, totum quidem scio per apertos prolapsurum parietes, tanquam in liberiorem aërem venientem, cum nihil a latere sit, quod reluctans per continuatos eum canales, veluti retorquendo, impellat: caeterum hoc tanto magis, quod formidavit Reg. a Anat. cap. de partib. gener. in viro, Regnerus, periculum Natura cavit, quanto arteriis contractiores anastomoseων aditus fecit, exiles adeo, ut obtutus facile nostros effugiant, quippe nos, qui pro ipsis acriter decertamus, non quia viderimus, adesse dicimus, sed ab effectu affirmamus edocti, quod aliquantulum etiam arcta suadet utriusque naturae vasorum conjunctio, ut unum ab altero diduci sine laceratione nequeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
