# Opuscula anatomica 25

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/25

In humano autem Rene ejusmodi cavitates non inveniuntur; quod natura alia arte ipsum construxerit: siquidem vena arteria, ac vas urinarium in varios ramos per ejus substantiam dividuntur, & ab his cavitates, quae in eodem Rene assignandae sunt, & a nulla alia re, formantur; quod quomodo fiat, ubi Renum vasa describam, accuratius enarrabo. Ex his ergo unicuique jam manifestum esse potest, differantne humani Renes a caninis, an minus; numve alii humanorum Renum fabricam, caninis tantum consideratis, recte descripserint; quod cum ita se habeat, antiqui profecto Anatomici, aut excusandi erant, aut certe non ita acriter reprehendendi, quod nonnulla in Renum enarratione, aut praetermiserint, aut minus vere scripserint: ego sane quamvis legerem penes eos Renum cavitatem membranis quibusdam perforatis involvi, quae janitoris munere funguntur, & percolationi urinae praesunt: tamen ne verum taceam, neminem inveni, qui Renibus humanis duos sinus tribuat, pro eorum longitudine membrana foraminibus pervia distinctos, quemadmodum plerique Recentiores, ut aliis detrahant, scribunt ac pingunt: nisi forte inveniatur Scriptor aliquis ita ignobilis, qui ne nomen quidem Anatomici mercatur, nec aliquo sit numero: minore est etiam Galenus nota dignus: etenim per Renis carnem, quasi per colum, transmitti urinam ait, quod ante cum Hippocrates asseruit, & minime negari potest, quin illud secundae cavitatis septum, quod carne alba constat, in canibus, quorum ipsi Renes descripserunt, huic muneri sit praefectum, quod vero inter caninum & humanum Renem magna sit discrepantia, & caninus sit ab ipsis in non paucis rebus minus recte descriptus, accurate Anatomen exercentibus adeo manifestum esse scio, ut omnem demonstrationem putem esse super vacaneam: ubinam quaeso humano in Rene secundus aliquis sinus, idemque pinguedine oppletus cernitur?

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
