# Opuscula anatomica 251

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/251

Commentario secundi de Ratione Victus Morborum Acutorum statuisse, hanc Venam per humiliorem basis Cordis sedem delatam, ad ipsam Spinam flexam pervenire, quod sane dici non potest, si sub Corde eo modo, quo ipsi asserunt, ortum ducit; nec silentio praetereundum est, Hippocratem in secundo de Morbis Popularibus sectione quarta, cujus orationem adducit Galenus sexto de Placitis prope finem, scribere, Venam sine Pari cum ampla Cordis vena corre, qua parte Venae superiora intervalla Costarum nutrientes desinunt, indeque singulis Costis, quae reliquae sunt, utrimque ramulos praebere, Arteriaeque subjectam unam a Corde perseverare, usque ad extremas duas Costas, ibique scindi, & in utramque vertebrarum partem progredi: quae sane divisio, non ut ipse scribit, fieret post longum ejus progressum, & multiplicem in ramos distributionem, si exortum ejusdem sub Corde esse credidisset, nimirum circa octavam Thoracis vertebram, quam ultima basis Cordis ora pertingit. His itaque fundamentis jactis, jam ipsum Galenum audiamus, qui in secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum commentario. 10. ita scribit: merito igitur Humeraria partes quae supra Claviculas sunt, quae in Colio & Capite sunt, tum magis, tum celerius evacuat; quae vero ad Axillas est Thoracis partes, ac magis eas, quae in sublimi sunt sitae, ac potissimum in Hominibus; quum partes humiliores omnes una alia Vena nutriat, quae sub Corde a Vena Cava progreditur: quibus verbis Galenus denotat, Venam sine Pari sub Corde a Cava enasci, atque procedere, non quia secundum Thoracis longitudinem infra Cor posita sit, sed quia a Vena Cava, quae elata & sublimis est versus Sternum, inde secundum Thoracis altitudinem ad humiliores ejus partes, hoc est ad vertebras, descendit, contrarioque ductu ad Septum usque transversum recurrit: hoc autem pacto Venam sine Pari, ab inferiori & posteriori sede Venae Cavae vertebras respiciente, sub Corde oriri, & ubi Spinam attingit, deorsum ferri, ita verum est, ut inspectione potius, quam probatione indigeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
