# Opuscula anatomica 252

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/252

Ut autem nostra expositio testatior sit, & qui Galenum insectantur, possint, si velint, resipiscere, non oberit modo aliquot ejus loca ex sexto de Usu Partium cap. 4. 5. 6. & ex decimo sexto ejusdem, cap. 10. paucis percurrere: Vena Cava, inquit Galenus, è Jecore per Septum transversum ad Cor attollitur, & per totam Thoracis capacitatem permeans, Sterno, ceu propugnaculo, innixa subjacens sublimis pendet: Stomachus una cum Arteria, & ea Vena, quae inferiora Thoracis nutrit, Spinae est impositus, & in secura sede conquiescit, non ut Vena Cava per medium Thoracis sinum amplum quasi suspensus elabitur; nisi quum primum Phrenas contigerit; ibi enim membranis fortibus sublime admodum elatus, super magnam Arteriam transit in partem alteram: haec vero Arteria, quae a Corde enata deorsum fertur, id omne spacium, quod inter Cor & Spinam est, ceu suspensa, permeat, quumque inde sublimis emergat, Natura securitati ipsius prospiciens, brevissimo intervallo membranis alligatam, & Pulmone suffultam, eam ad Spinam perducit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
