# Opuscula anatomica 255

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/255

Antigramma VII. Vesalius Galem sententiam non assequitur, & Video commentitias causas adducit, non intelligens, se potius contra veritatem, quam contra illum scribere; nam eum voluisse hac in re Hippocrati, ut ita dicam, blandiri potius, quam veritati inservire, figmentum puto; quum locis aliis omnibus eamdem retineat sententiam, nec ita fuerit addictus Praeceptori, ut ejus Dogmata vero unquam praetulerit; immo saepe illum reprehendere non est veritus. Sanè inter inferiores Thoracis partes, & Venam, quae in Cubito secatur, Cor medium interjectum est, non, ut Galeno infensi male interpretantur, inter hanc & illam, quae Azygos dicitur; quod vero dolentibus partibus, quae circa Septum transversum sunt propter loci distantiam, & Cordis interpositionem, Hippocrates & Galenus Phlebotomiae Pharmaciam praestare velint, non est omnino verum; hac enim ratione in inflammatione Jecoris secta in Cubito vena nec statim, nec multum prodesset: verum potissima ratio, qua, ut id assererent, adducti sunt, partis situs, humoris motus, atque inclinatio est; quandoquidem contrario itinere, ac Vena Cava, ad infernas Thoracis partes Azyga una cum fluente humore fertur; quo fit, ut ab horum utroque sumpta indicatione, sanguinis missio, licet Pharmacia tutior sit, tamen non aeque conveniat, neque tam cito prosit; hac enim ratione, & non sola partium distantia, una cum Cordis interpositione, vires sanguinis missionis franguntur, atque imminuuntur, & partes affectae minus seriusque juvantur: & vero nemo non videt, secta Cubiti vena, Cor repente sanguinem a Jecore sursum trahens exinanitas partes replere, & ne revulsio ab humiliori Thoracis sede, propter contrarium Venae sine Pari ductum, & adversum fluentis humoris motum, fiat, strenue prohibere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
