# Opuscula anatomica 257

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/257

Quanti momenti sit haec objectio, a Galeno ipso discamus, qui sexto de Placitis Hippocratis & Platonis, cap. 4. enumerans Venas a Cava ortas, antequam ad Cor pertingat, Venae sine Pari. nullam prorsus, ut Adversarii fingunt, mentionem facit: immo vero ex Anatome discimus (inquit ipse) non modo haec, sed & Septum, & quae Cor circuit, membranam, una cum aliis omnibus vicinis, tum quae Thoracem sepiunt, tum quae Pulmonem leniter ambiunt, alimentum ex Cava, priusquam ad Cor deferatur, sumere. Haec Galenus, qui membranas Thoracem dividentes ab iis, quae Pulmonem leniter ambiunt, non distinguit; sed easdem Thoracis cavitatem dirimere, & Pulmonem, circa mediam scilicet ipsius divisionem, leniter & amice complecti, asserit, neque enim has venas exiguas, & capillorum modo tenues, ipse Venam sine Pari, alioqui insignem, esse dicit; sed alias, quas interdum, ut decimo sexto de Usu Partium, cap. 14. ob earum parvitatem praetermittit, & in Libro de Dissectione Venarum, cap. 2. quaenam eae sint exprimit, quum ait. a Vera, quae sursum tendit, hae oriuntur, primum ad ipsum Diaphragma conjugatio ramorum, deinde capillorum modo tenues permultae, tum in Thoracem intersepientes membranas, tum in tunicam Pericardium; quam sententiam etiam in secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum, com. 10. repetit; licet Adversarii, quo Galenum insimulent, eam perperam interpretentur, ut paulo ante admonui: hujus rei certum indicium facere possunt, quae idem Galenus cap. 9. ejusdem sexti Libri de Placitis Hippocratis & Platonis scribit, ubi ex Hippocratis sententia in secundo de Morbis Vulgaribus sectione. 4.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
