Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 258
Unproofread scanNot analysed yet
statuit, Venam sine Pari sub Corde eo modo quo ipsi fingunt, non oriri, sed a crassa Vena Cordis sub ipsum reflexam, ad Thoracis usque extremum recurrere, eo nimirum loco, unde Jecoraria in altum sese substulerat. Nec est, quod aliquis objiciat, Galenum cap. 4. sexti Libri de Placitis Hippocratis &Platonis sic scribere: sane etiam totam eam partem, quae supra Cor est, alimentum ex Jecore habere demonstrabo; sed nunc illud tantum, quod minime est controversum, sumamus, ea, quae infra Cor sunt, a Jecore ali, immo etiam Thoracis ipsius totas duas partes. Quae sane oratio difficilis esset, nisi in emendatissimis Exemplaribus pro ὅλο τὰ δύο μέρη, hoc est, totas duas partes, legeremus ὅλο τὰ κάτω μέρη, id est, totas infernas partes Thoracis: hae autem partes non sunt octo spacia intercostalia inferiora; sed si quae passim ipse scribit, &praecipue in Libro de Dissectione Venarum cap. 2. cum hac oratione conferamus, venas Septi transversi, Pericardii, &membranarum Thoracem dividentium intelligere debemus, quemadmodum ipse testatus est sexto de Usu Partium, cap. 6. ubi de Stomacho verba faciens inquit: quum primum vero Phrenas contigerit (quae sane ora inferior sunt Thoracis) membranis fortibus sublime admodum elatus, supra Magnam rursus Arteriam transit in partem alteram. Quod vero a Cava, priusquam Cor attingat, Pericardium propagines recipiat, quando ipsi Adversarii hoc idem asserunt, probatione non indiget: ad inter sepientes Thoracem membranas itidem ramulos ferri, scribit Galenus: quod, si amice ejus verba accipiantur, §io haud perfunctorie administretur, a reprehensione longe abest; quamquam hac in re novi Anatomici tantum sibi placent, ut non solum tertio Libro, cap. 7. Galeno contradicant, sed etiam sexto, cap. 3.