Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 26-3
Unproofread scanNot analysed yet
Addo insuper, quod longe quivis facilius impulsus humor recta, siqua fuerit, via (ut arteriae spermaticae sunt, quae non admodum curvatae testes quam primum osculantur) excuriit, quam obliquam subeat, si haec praesertim altera minor fuerit, quemadmodum anastomoseis esse pro certo teneo, quae non amplae vasorum fenestrae sunt, &suis tubulis laxiores valvae, sed potius tanquam cruoris spiramenta passim aperuit Natura. Sed locus tandem expostulat, ut quid de crebris venarum flexibus, &intricatis labyrintis, deque ingenti illorum numero quae sentio, proferam, quandoquidem cum ingeniosa nihil Natura inconsulto moliatur, cur venientem a Testibus sanguinem per ambiguos, &Maeandri instar canales, quasi incerta quid ageret, reductum voluerit, non levis causa esse potest; probabile quippe est, diutinam illinc moram trahere, idque in aliquem certe finem toto animali commodum, qualis vero ille fuerit, Deus quidem scit, &Parens ipsa πάντα, καὶ πᾶσα εὐλόγως δημιουργοῦσα, ignorant vero Homines, neque ipso vate Aristandro excepto. Quodsi in tanta rerum perplexitate fas est aliquid balbutire, non in alium fortasse finem id peractum aestimarem, quam ut illinc inter ambages conclusum diu sanguinem halantes a Testibus acres, &fermentacei vapores ubertim gravidarent. Receptum omnibus, &indubitatum est, maximam vim esse Testium ad habitus, temperamenti, &morum, totiusque demum corporis alteratio nem, quod in Eunuchis, &Spadonibus plane conspicimus.