# Opuscula anatomica 26

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/26

& quanam ejus in parte reperitur septum aliquod humida & exangui substantia praeditum? nonne liquido patet, in homine figmentum esse distributionem ramorum membranei corporis, quam illi tanto studio explicant? mirabili, fateor, artificio vena & arteria per Renis corpus distribuitur: sed non propterea ridicula ea censeri debent, quae a prioribus Anatomiae Professoribus de Renibus scripta sunt: immo potius, qui illos derident, arguendi sunt, quod se hujusmodi naturae artem & solertiam non perspexisse ostendant, quum scribant venam & arteriam, quae Renes subeunt, in unum corpus arteriarum tunicis duritie crassitieque respondens degenerare; etenim, sicut antea monui, inter hoc membraneum corpus, & membranam eidem substratam, quae est eis incognita, videre licet elegantem utriusque vasis distributionem fieri cum pinguedine haud exigua.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
