# Opuscula anatomica 261

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/261

rior sententia in septimo de Administratione AAnatomica nusquam legitur; secunda in eodem Libro reperitur quidem, sed non sine distinctione scripta: praestat tamen utramque examinare, quo veritas magis magisque elucescat, priori loco Galeni cum quibusdam aliis collato. Erasistratus, ut in quinto de Locis Affectis cap. 3. scribitur, magnam quamdam Venam (sic enim Azygam vocat) ex Corde nasci dicit, Cordis appellatione, parum de nominibus sollicitus, partes etiam ei Visceri adjacentes, usque ad superiorem oram Pericardii complectens; quamvis enim, ubi exacte de Cordis substantia difputatur, idem Author, pariter ac Galenus, Herophilo contradicat, qui auriculas Cordis partes ipsius esse voluit, ut septimo de Administratione Anatomica, cap. 11. legere est: nihilominus, ubi exquisitam rationem substantiae Cordis habere parum refert, non modo auriculas, verum etiam vasa ipsius sub Cordis nomine comprehendit; qua item ratione Pericardion tunicam, sexto de Usu Partium, cap. 19. a cartilaginoso osse Cordis, & cap. 16. ejusdem Libri ex capite Cordis (sic enim basim ejus quidam nominant, septimo de Administratione Anatomica, cap3.) valde amplam oriri dicit; cujus tamen Pericardi originem definiens septimo de Administratione Anatomica, prope finem capitis sexti, scribit, non a substantia Cordis, sed ab ejus vasis exoriri; eodemque libro, cap. 3.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
