# Opuscula anatomica 262

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/262

mentem suam adamussim explicans, sic inquit: non tamen ipsi Cordis corpori Pericardion haec tunica connexa est, verum in aliis Hominibus haud parva quaedam regio media interjacet, motui Cordis accommodata, ad basim ipsius, quae, ut est expositum, circulus est, prodeuntibus ex ea vasis connexa: haec Galenus. Quae expositio, tum veritati consona est; tum iis, quae alibi ipse scribit; scimus enim in Commentariis de Dissectione Anatomica cum de orificiis Cordis disputasse, ut septimo de Administratione Anatomica cap. 11. ipse testatur, statuisseque sexto de Usu Partium, cap. 14. & 16. ea esse tantum quatuor, & tertium in dextro ventriculo Cordis non esse quaerendum; quod Vena sine Pari, & Coronaria in eo orificium non habeant, sed principium exortus earum sit extra membranas vasis praefectas; quandoquidem Cor sanguine egens crassiori, pro ejus nutrimento, a Vena illum Cava sumit, priusquam ipsa ad Cor migret, & dextro ejus ventriculo inseratur. Eodem agitur modo, quo Galenus Pericardium a Corde principium sumere, interdum asserit: Erasistratus Venam sine Pari a Corde, hoc est, ut Hippocrates etiam scribit in secundo de Morbis Vulgaribus, sectione 4. a crassa Vena Cordis enasci dicit: hanc eamdem Venam, quam Erasistrato permisit, ut assereret a Corde nasci, in eodem quinto de Locis Affectis cap. 3. non longe ab ejus oratione, nomina parvi faciens a dextra Cordis auricula principium sumere tradidit; quod profecto nobis, qui ortum Venae sine Pari inquirimus, nullum negocium facere potest; quia quum basis Cordis, & dextra ejus auricula, spacium quatuor vertebrarum circumscribant, qui dicit Venam sine Pari ab illo, aut ab hac sine distinctione oriri, certum originis locum non definit. Jam vero ad secundam objectionis partem accedendum est, in qua Adversarii aut summae ignorantiae, aut summae malitiae crimen fugere non possunt: Galenus enim in septimo de Administratione Anatomica cap. 9.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
