# Opuscula anatomica 27-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LEALIS LEALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/27-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/27-3

Ecce enim, quod Testibus detractis praepingues fiunt protinus, & glabri, micant pulsibus veternosis, & marcidis arteriae, nam sanguinis contabescente flore, arteriis venisque omnibus minus expandi contingit, corporis tota laxatur compages, & collabenti carinae vix contorta obliquataque sufficiunt sustinendae femora; de moribus barbarum audi Avenzoarem loquentem. In Eunuchis praetenuem vocem audimus, malos agnoscimus mores, rationis sunt pessimae neque fere inventus est aliquis exectus bonae legis, aut intellectus non diminuti. Hinc vides, cur Moyses fortasse apud Hebraeos quondam scripserit: Non intrabit Eunuchus attritis vel amputatis testiculis, & abscisso veretro Ecclesiam Domini. Quid vero illud sit, quod a Testium officina erumpens totum queat corpus corrumpere, non aliud, ut dixi, cogitarem, quam fermentativam quamdam, & gravem, igneamque auram a praesentia turgentis, & veluti despumantis oriundam seminis, cujus gratia universum incalescit corpus, turget, furit, eamque primo sanguini permisceri, in labyrinteis venarum anfractibus, veluti de industria, restagnanti, ut fermentacea illa substantia oppido imbutus Cordi primo, deinde caeteris appellens partibus eas agitet, moveat, a Lib. Deuteronomii cap. 23. veat, & torpentes fervefaciendo sollicitet.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
