# Opuscula anatomica 271

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/271

secundi de Ratione Victus Morborum Acutorum de Venis tractans, profitetur se describere summam eorum, quae fusius dixit in Libris de Administratione Anatomica, & in eo, qui de Dissectione Venarum inscribitur, in quibus certo scimus, Hominis & Simiae nullam propter Venae sine Pari differentiam docuisse: etenim si in Libro de Dissectione Venarum, cap. 2. & 9 paulo supra Cor, vel paulo supra aurem Cordis in Simiis oriri eam dixit, & quum Vena Cava dextram Cordis auriculam permeans ad Jugulum deducitur, in septimo de Administratione Anatomica, cap. 9. videtur etiam de Homine tacite affirmasse, quum in eodem Libro de Dissectione Venarum, cap. 2. sine aliqua distinctione protulerit haec verba: quum e Corde egressa est Vena Cava ad Jugulum ascendens, eam venam primum profert, cujus primum mentionem fecimus. Et quoniam Adversarii adeo sunt contentionis cupidi, ut nihil nobis pro Galeni dignitate tribuant; quamvis nec spernendo testimonio utamur, nec conjectura improbabili ducamur; idcirco concedimus, ut eum ortum Venae sine Pari, quem Galenus in Hominibus aliquando cerni dicit, & nos etiam non semel in eo, & in Simia observavimus, de omnibus simpliciter intelligant: verum considerent ipsi, quanti momenti sit Galeni lapsus; quum enim Vena sine Pari e regione quartae Thoracis vertebrae, aut certe non longe ab ea, plerumque originem ducat, & summitas Cordis, & auriculae dextrae, unde Galenus Venam sine Pari principium sumere dicit, sit inter quartam & quintam, ut brevissima est haec spacii discrepantia, ita levissimus ejus Authoris error censeri debet. Vincant igitur Adversarii, ac de re nullius momenti, & ferè contemnenda triumphent, pro qua tot praemia exposcunt, & tanta se laude Syndignos praedicant. Syngramma XII. In Libro autem de Venarum Sectione, Venam sine Pari à dextra auris sede ad sinistras Thoracis partes proficisci, atque ad quintam Thoracis vertebram perferri, in quibusdam animalibus attestatur; in Simiis autem paulo supra aurem in dextris partibus hanc poni docet, quam sententiam in septimo de Administrandis Sectionibus complectitur; nisi quod in hoc Libro, ad sinistras Thoracis partes illam proficisci, dicere praetermittit, quod malè in Lib. de Dissectione Venarum adjecerat. Vesalius.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
