# Opuscula anatomica 272

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/272

Antigramma XII. Faec res duplicem habet difficultatem; Hippocrates enim Venam sine Pari ad sinistras partes proficisci simpliciter scribit, quod Galenus in quibusdam animalibus tantum observari docet, & propterea hujus verba diligenter prius examinanda sunt, deinde quid sibi ille voluerit, aperiendum. Non possum satis mirari, quid sibi Vesalius voluerit, qui tam solute, tamque praecipiti judicio, re minus inspecta, orationem Galeni plane veritati repugnare dicat, aut saltem Graeca, & Latina Exemplaria depravata occurrere, quum praeter caetera dextras hoc loco pro sinistras legendum sit: si enim multorum animalium, aut saltem eorum, in quorum consectionibus nos exerceri Galenus passim monet, Venam sine Pari Vesalius inspexisset, in plerisque etiam eorum a sinistro Cavae latere aut trunco eamdem originem ducere, & per sinistram Thoracis cavitatem proficisci, observare potuisset: nunc autem, quia hoc facere aut praetermisit, aut oscitanter fecit, auget ignorantiae crimen temeritas, quod, quae ipse nescit, falsa esse inconsiderate pronunciet.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
