# Opuscula anatomica 273

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/273

Animalium, quibus in sinistra Thoracis parte Vena inferiora Costarum spacia alens tributa est, alia unam tantum habent, alia duas; unam Echinus & Mus, quorum Vena Cava, superato Diaphragmate, in duas partes aequales scinditur, dextraque earum Cordi infigitur, indeque ad jugulum sui lateris adscendit; sinistra vero inter Cor & Jugulum Azygam Venam producit, quae Arteriam Magnam comitem sibi adjungens, iuxta sinistrum Vertebrarum latus deorsum fertur, ramisque hinc inde distributis, Venae sine Pari officio fungitur. Horum animalium Anatome ab Adversariis sperni non debet; quandoquidem Claviculas habent, & manus ac pedes elegantissime in digitos findunt. Duas Venas habent, quae Azygae munus exsequuntur, Oves, Caprae, Boves, quibus Galenus quarto de Administratione Anatomica, cap. 3. sextum locum assignat, quarum dextrae ortus & incessus eodem fere modo, quo in Simis & Canibus, se habet; sed numquid ad ultimas Costas pertingat, compertum nondum mihi est: sinistrae vero plurimum variat; haec enim juxta humiliorem oram auriculae dextrae, qua parte Venae Coronariae germen pullulat, ortus sui principium ducit, indeque imam partem Basis Cordis perreptans, ad posteriora ejus, ceu Coronaria, cujus etiam officium exercet, ramos distribuit; deinde sursum parumper lata, converso itinere super vasa Pulmonis deorsum remeat, & non aliter, quam si esset Vena Azyga, juxta Costarum radices prona fertur, earumque mediis spaciis, similiter ut illa, hinc inde ramos dispensat. His animalibus Sues adnumerandi sunt, quos Galenus, libro supra citato, inter ea animalia, quae dissecanda esse consulit, quartum locum obtinere voluit: in his enim ea, quae de Capris, Bobus, & Ovibus diximus, aeque cernuntur; sed hoc ab illis discrepant, quod in Suibus Vena, quae in dextro latere posita est, supra auriculam dextram paulo altius, quam in illis nascitur, & quatuor tantum superiora intervalla Costarum, non plura nutrit; ubi enim duobus primis ramulos obtulit, inter secundam & tertiam Costam ad posteriora mergitur, tertioque & quarto intervallo obscure surculos dispensat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
