Latin
275
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 275
Unproofread scanNot analysed yet
Sane hanc sententiam, una cum tota Hippocratis oratione de Venis, adducit Galenus sexto de Placitis Hippocratis &Platonis prope finem; sed eam non exponit, ut fecit in Commentariis secundi de Morbis Vulgaribus, &in secundo de Dissectione Hippocratis libro, quorum utrumque temporum injuria nobis sustulit, &ideo pro viribus laborandum a nobis est, ut sensus ejus aperiatur. Galenus de progressu Arteriae Magnae ac Stomachi in Thorace verba faciens, Vertebrarum sedem in tres partes dividit, in mediam scilicet, laevam, ac dextram, mediamque arteriae, tanquam nobiliori, a Natura tributam esse inquit; dextram vero Stomacho, statuitque non secum pugnare orationem, quae simul medias quidem Vertebras ab arteria dicat occupari; simul autem non plane medias, sed eam magis ad laevam declinare; quandoquidem non, ceu tyrannus, Stomachum ab ea sede depellit, sed paululum quiddam &ipsa cedens, in communem Vertebrarum sedem illum recipit, &admittit: itaque lineae mediae superne deorsum per Spinam porrectae invehitur, ut ejus major portio in laeva sit, minor in dextra. Stomachus contra in mediis quatuor primis Dorsi Vertebris extenditur, nusquam cursum inflectens, propter reliquas octo ad dextram fertur, &circa quintam Thoracis Vertebram ab eo cursu, quem secundum rectitudinem faciebat, deerrat, atque a media Spina secedens, ad dextram digreditur, ut arteriae tanquam nobiliori cedat. Haec, quae longa &erudita oratione scripta sunt a Galeno in sexto de Usu Partium, cap. 5. &6. &in decimo sexto ejusdem Libri, cap. 10.