# Opuscula anatomica 276

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/276

idcirco a me adducuntur, ut unusquisque intelligat, pugnantia eos non dicere, qui asserunt, Venam sine Pari in dextra Thoracis parte consistere, simulque eamdem ad sinistram deflectere; Hippocrates enim in paulo ante memoratis locis non dicit, Venam sine Pari in sinistro latere oriri, sed statim ab initio flexo itinere ad sinistra procedere, & ubi medium Vertebrarum occupavit, Arteriae Magnae se submittere, quae res his, qui sedulo Anatomen exercent, ita manifeste apparet, ut nullam probationem desideret; in Homine enim haec Vena recto tramite non incedit, sed super dextrum truncum Arteriae Asperae, dextrorsum quidem parum, retrorsum vero multum versus spinam flectitur, & ubi Vertebrarum radices attingit, incipit extolli, & ad medium earum progredi, quod pervenit circa octavam vel nonam Thoracis Vertebram, eoque loco est plane in medio, & sub Arteria condita deorsum ad finem usque Thoracis, prius tamen bifariam divisa, proficiscitur: & quisnam quaeso ita ingenio hebes est, ut non videat Venam sine Pari in dextro latere ortam non posse ad medium Vertebrarum perduci, nisi prius curvo incessu ad sinistra progrediatur? Sane hoc loco Venae sine Pari progressum considerare diligenter oportet: siquidem in quibusdam animalibus, cujusmodi sunt Canes, & Ursi, haec Vena semper recta deorsum ad Vertebrarum latera procedit, & nusquam eas, nisi fortasse undecimam vel duodecimam, conscendens, medium locum Spinae, ut in Hominibus cernimus occupat, quod etiam in Ruminantibus, in quibus gemina est, inspicitur; in his enim dextra dextri lateris; sinistra sinistri Costarum radices occupat: in Simiis contra Vena sine Pari eminentiori Vertebrarum sedi perpetuo incumbit, & nusquam ita humilis est, ut earum latera, aut Costarum radices tangere possit: hunc Venae sine Pari progressum, qui Galenum sedulo reprehendunt, minus diligenter animadvertisse videntur, quandoquidem eam, ceu palum quemdam rectum, pingunt, & secundum dextrum Vertebrarum latus, nulla adhibita distinctione, porrigi scribunt animum non advertentes, Homines a Simiis & Canibus hac parte plurimum differre, & propterea Galenum, Hippocrate Duce, Venam sine Pari ab illo, non ab ejusmodi belluis, descripsisse.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
