# Opuscula anatomica 28-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/28-2

Postremo situs harum radicum non minus variat, quam figura & magnitudo; neque enim aequali spacio, ut in Simiis, inter se distant, sed aliae se mutuo tangunt; aliae vicinae sunt; aliae longo intervallo disjunguntur, quod quidem tertiorum Dentium, praecipueque superiorum proprium est, & secundorum, qui initio creantur, & septennio peracto cadunt; aliae distant quidem, quum nascuntur, sed incurvae sunt, sibique invicem ita occurrunt, ut extremae partes vel se mutuo tangant, vel adversa euntes via magis magisque usque disjungantur: hae, si quando ferro eruere Dentes oportet, franguntur mediae, & hominem maxime cruciant. Demum Molarium radices, quum tres sunt, & in superiori praecipue Maxilla, non aliter atque in Simiis, una ad interiorem, duae ad exteriorem partem vergunt; quum duae tantum in Maxilla inferiori secundum ejus longitudinem foramina, in quae figuntur, incisa habent, in superiore vero concavitati, quae extrinsecus & intrinsecus exsculpta est, adhaerescunt. CAP. XI. Numerus Radicum Molarium in genere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
