# Opuscula anatomica 28

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/28

Caetera ex nostra figura petenda sunt. CAP. XI. De Renum Situ variae Opiniones. Varius Renum situs secantibus occurrit, in brutis raro, in hominibus persaepe; est vero hujusmodi: Renes paululum sub hepate, post intestina & ventriculum, juxta spinam, cavae venae a lateribus utrinque adnexi, concavaque in sese conversa habentes, & gibba ad animantis latera adversa, humiliori septi transversi regioni haerent: neque enim eo modo cavae venae subjacent, quo cerebri colatoriis nasi & palati meatus, qui excrementis emittendis inserviunt; neque testibus vicini sunt; neque lumbis sub imis coxis inhaerent: quamvis illud in testudine fieri observatum sit, atque hoc plerique affirment Medicorum principes, qui hominis fabricam descripserunt; sed ambo juxta vertebrarum corpora, ea potissimum parte, qua magis extremae costae in posteriora recurvantur, opportunam sedem nacti sunt; incumbuntque sima sui parte musculis dorsi interioribus, quos ψόας Graeci dicunt, inanibus iis subjecti partibus, quae inter costarum extrema & os coxae interjectae sunt: quanquam enim Renes à spina & vena maxima, quae ei innititur, distant; non tamen, ut alii scribunt, adeo ab ea recedunt, ut musculos femoris & dorsi motores non tangant: is etiam recessus a vena cava, non est semper aequalis; sed evenit interdum, ut ex Renibus, modo is, modo ille magis minusve ab ea distet.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
