Latin
281
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 281
Unproofread scanNot analysed yet
Nos ex frequenti Anatome didicimus, superiores ramos Venae sine Pari, usque ad nonam Vertebram, aliquantulum ex posteriori ipsius sede produci; inferiores vero hinc inde. Caeterum ignorandum non est, in Simiis a me incisis seriem distributionis ramorum Venae sine Pari sinistri lateris longe diversam ab ea observatam fuisse, quam Galenus describit, &quae in Hominibus plerumque cernitur. Syngramma XV. In quibusdam Hominibus omnes Thoracis Costae à VeAna sine Pari nutriri visae sunt, &ramum ab ea ad superiores Costas non seriatim, sed errabundo ductu propagines excurren es habere, quod tamen a Galeno non fuit observatum; quamvis in Libro de Venarum Dissectione plura intervalla Costarum ab ejusmodi Vena nutriri fateatur, quam in secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum. Vesalius. Antigramma XV.