# Opuscula anatomica 281

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/281

Nos ex frequenti Anatome didicimus, superiores ramos Venae sine Pari, usque ad nonam Vertebram, aliquantulum ex posteriori ipsius sede produci; inferiores vero hinc inde. Caeterum ignorandum non est, in Simiis a me incisis seriem distributionis ramorum Venae sine Pari sinistri lateris longe diversam ab ea observatam fuisse, quam Galenus describit, & quae in Hominibus plerumque cernitur. Syngramma XV. In quibusdam Hominibus omnes Thoracis Costae à VeAna sine Pari nutriri visae sunt, & ramum ab ea ad superiores Costas non seriatim, sed errabundo ductu propagines excurren es habere, quod tamen a Galeno non fuit observatum; quamvis in Libro de Venarum Dissectione plura intervalla Costarum ab ejusmodi Vena nutriri fateatur, quam in secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum. Vesalius. Antigramma XV.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
