# Opuscula anatomica 283

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/283

quatuor superiores Costas non a ramis hujus Venae, sed ab alio jugo nutriri, intelligi potest, a priore eum sententia, ex Libro de Dissectione Venarum allata, tanquam parum firma discedere. Denique dum hoc Venarum jugum quatuor Costas superiores alere passim dicit, & iis, quae in dissectionibus Humani cadaveris cernuntur, repugnare videtur; nam in eo memoratae venae exiles sunt, & ad tertiam usque Costam exporrectae, tribus plerumque superioribus intervallis, interdum duobus tantum, surculos tribuunt, & nonnunquam prorsus desunt, ut observatum est. Sed haec, quae objiciuntur, tanti momenti non sunt, ut Galem sententia prorsus rejicienda sit; ut enim temerarium est, affirmare ea quempiam ignorasse, quae silentio praeterierit; ita hoc argumento stultum est asserere, Galenum latuisse Venam sine Pari omnia intervalla Costarum, aut singula, primo excepto, interdum alere, quod de hoc nihil scribat; siquidem hoc quam rarius eveniat, quam Adversarii putent, & praeter consuetum Naturae institutum; neque necesse fuit, ut ab eo explicaretur, & id ipsum, quod objiciunt, fieri in utroque latere vix unquam animadvertimus, & postremo, quemadmodum jam monuimus, sinistri Azygae rami non tam alte conscendunt, ut primam Costam attingant. Quod ex com. 5. vel 7.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
