# Opuscula anatomica 288

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/288

Caeterum ubi alii Intercostales rami, qui Venae Azygae germina sunt, & a quibus memorati pullulant, juxta Sternum perducti sunt, tunc Venae utriusque propagines, hinc inde sub eo recta deorsum procedentes, singulis illorum occurrunt, & cum eis ita coeunt, ut quisque eorum unius Venae, à duplici principio originem ducentis, intuentibus speciem referat, & praeterea non longe a Pectoris osse, perforatis ejus loci musculis, alios insignes, aut certe non obscuros ramos, a singulis spaciis Intercartis laginibus, ac etiam sub Serno a musculis Rectis Abdominis emittunt, qui sub cutem distributi, cum nonnullis aliis a magno Axillaris Venae exteriori germine pullulantibus, variis modis commiscentur. atque uniuntur. Sane non me latet, quosdam Anatomicos hoc mirum Naturae artificium leviter, & auribus potius, quam oculis attigisse; sed quia harum Venarum nec numerum, nec distributionem bene norunt, me non morantur: Tu si Galeni diligentiam admirari volueris, ipsum jam audi, qui in Libro de Dissectione Venarum, cap. 5. sic scribit?

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
