Latin
DE HUMERARIAE
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 292
Unproofread scanNot analysed yet
Libet autem Axillaris ac Humerariae Venae descriptionem a Simia sumptam fideliter recensere, quo Anatomiae studiosi hac de re melius judicium ferre possint, &illi, qui Vesalio addicti sunt, me ab omni malevolentia, aut invidia procul abesse cognoscant. A magna Venae Cavae, quae in Jugulo sit, divisione primum Jugularis interna, contra quam in Homine, externa longe minor producitur; deinde insignis hujus divisionis ramus bifariam, nimirum infra in Axillarem; supra in Humerariam scinditur; ab Humeraria illico Jugularis externa, plerumque initio bifida, simulque Claviculae, foraminis instar, viam praebens, oritur, quod admonere libuit, non modo ut Anatomiae Sectatores intelligerent, externam hanc Jugularem nullum in Homine cum Humeraria, quae post illam propagatur, nisi ad Naturae minime consueta quis confugiat, commercium habere verum etiam ut ab eorum errore caverent, qui nimis inconsiderate asserunt in universum Hominibus, atque omnibus, quae Claviculas habent, Axillaris vocatae propaginem esse; in iis vero, quae Jugulo destituuntur, ramum esse a Vena Jugulari externa oriundum; quandoquidem Simia, cui Claviculae insunt, potius Canem, quam Hominem hac parte imitatur, &praeterea in ea pariter atque in illo, ejusmodi Jugularis ab Humeraria, magis quam contra, quod ipsi asserunt, ortum ducere, conjicere possumus.