# Opuscula anatomica 293

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE HUMERARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/293

Caeterum Humeraria parumper relicta, ad Axiliaris explicationem me converto, clare enim intelligi nequit, quo pacto ramus ejus III tuntur, modo non obscurus (nam caeteri si praeter parum refert) cum duobus aliis ab Axiliari procedentibus conjungatur, nisi prius hujus ortus, incessus, ac distributio exponatur. Igitur Vena Axillaris arteriam, pariter atque in Homine, concomitata, a primo musculo Cubitum flectente undique obtecta, nulla insigni propagine ad externas partes sub cute emissa, profundam in Humero sedem, fere usque ad hujus extremum, quod Cubito per articulum committitur, plerumque (nam interdum supra Humeri medium haec divisio fieri cernitur) sibi eligit, quo ubi pervenit, ipsa pariter atque Arteria in duos magnos ramos fere aequales dividitur, quorum alter una cum arteria, quam sociam itineris sibi adsciscit, secundum extremam lineam primum musculum, Cubiti flexioni praefectum, circumscribentem procedens, quum primum ipsum conscendit, antequam in tendinem degeneret, bifidum ramum emittit; deinceps vero paululum progressus, cum propagine, quae ab Humeraria supra Cubiti articulum emanat, circa ejus flexum, inter duos Radii musculos, non multum alte conjungitur: bifidus autem hujusce Venae ramus arteriam mediam complectitur, & ad exteriora erumpens, sub membraneo musculorum vinculo, inter longum Radii musculum, & illum, qui Brachiale propter magnum digitum flectit, ad extremam usque manum proficiscitur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
