# Opuscula anatomica 296

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE HUMERARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/296

Verum quia haec ipsa conjectura in contrariam partem etiam duci potest, pro Galeni dignitate retinenda addere libet, hanc eamdem Axillaris divisionem in Simia supra medium Humeri interdum fieri, nullumque ejus ramum sine arteria sub cute perreptare. Caeterum quoniam Vesalius non modo falsa sua interpretatione, ne dicam calumnia, veritati tenebras offundit, & tanti nominis Virum, quanti posteritas omnis habitura neminem sit, impudentissime damnat; verum etiam nonnulla praetermittit, quae Naturae solertiam summopere commendant; idcirco ea nos, ut ipsi gratiam, justam tamen, referamus, silentio praeterire nolumus. Nimis sane oscitanter profundum Axillaris Venae ramum descripsit, qui circa medium Humeri, atque etiam interdum parum infra, vel supra medium ejusdem, fere semper in duas propagines scinditur, quae arteriam hinc inde complexae sub Cubiti articulum, non longe tamen ab eo invicem semel, & interdum etiam iterum, & cum tertio quodam Humerariae ramo, ab eo, qui sub cute communem Venam constituit, enato, uniuntur, paululumque progressae rursus in tres propagines dirimuntur quarum una Vesalio incognita bifariam scissa, altera parte amplum ligamentum Radio Ulnaeque commune perreptat; altera eodem ligamento perforarato, in exteriorem Ulnae sedem distribuitur: aliae vero duae, non secus quam arteria diremptae, ad expremam usque manum una cum ea progrediuntur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
