Latin
DE HUMERARIAE
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 297
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia quum à Vesalio melius, quam à Galeno in tertio de Administratione Anatomica, cap. 5. &8. non explicentur, quid causae sit, cur ejus asseclae auribus potius, quam oculis de controversiis Anatomicis judicium ferentes, Galeni orationem risu dignam esse putent, videre non possum. Syngramma II. Jena Humeraria, juxta exterius Humeri tuberculum, in tres dividitur venas. Prima (quam frequentissime, ac potissimum in Hominibus deesse reperies) sub capitibus musculorum secundos tertiosque digitorum articulos flectentium, in aliquot ramos digesta cessat; non autem, ut Galenus scribit, alicui Axillaris Venae ramo commiscetur; ut enim Axillaris Venae portionem, sub musculis reconditam, minus recte descripsisse observabis; ita etiam primae hujus Humerariae propaginis (siquando haec unquam cernitur) seriem non est assecutus. Vesalius, Antigramma II. Jesalius non solum veram Axillaris Venae distriVbutionem Galenum ignorasse asserit: verum etiam errorem vel inde augeri putat, quod confingat, in profunda sede Brachii eumdem fieri venarum congressum, quem in superficie prius commemoraverat, ac Venam Humerariam circa Cubiti articulum penitius ramum immittere, qui cum alio, ab Axillari originem ducente, Venam similem illi constituat, quam sub cute ex duabus conflatam propaginibus communem nuncupamus. in qua re (verba Discipulorum Vesalii refero) Galenus non minus risum, quam stomachum nobis movere solet; sic enim bonum Virum, &de Re Medica optime meritum ludunt: sed ad rem.