# Opuscula anatomica 3-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/3-2

Aristoteles de Dentibus una cum quibusdam aliis dissimilibus particulis tractat, statuitque ex officio & usu idem de iis, ac de illis judicium esse faciendum; quod quoniam haud parvi pendendam difficultatem habet, ex re est, ut diligenter explicetur. Dentes igitur non sunt ullo modo inter partes dissimiles collocandi, quia eorum substantia simplex est, & nimis improprie ligamentorum vel nervorum etiam & vasorum gratiâ, quae in illos inseruntur, ad dissimilium partium genus pertinere dicerentur. Minus item apposite illarum dissimilium partium, seu, ut rectius loquar, eorum instrumentorum numero censerentur, quae sub similium partium genere propter substantiam, dissimilium vero propter varium contextum, cui actio praecipue tribuitur continentur: Venae enim & Arteriae substantia prorsus simili ac simplici praeditae sunt, diverso tamen staminum ductu consutae munus suum exercent, quod quidem quia Dentibus a Natura negatum est, sequitur ut illis propter solam figuram instrumenti nomen aeque, ac serrae & gladio, accommodari possit; siquidem Aristoteles, quasdam partes sub similium genere propter substantiam, sub dissimilium vero propter figuram comprehendi, recte docet, tametsi hoc Cordi (nisi figurae nomine abutitur) minus apte tribuat, nam, ut modo praeteream falsum videri Cor secundum substantiam simplicem partem esse, quando multae ei, dum operatur, usum praebent: tamen etiamsi hoc concederemus, hoc viscus non propter solam figuram, ut ipse scribit, instrumentum appellandum esset, sed ob varium fibrarum contextum, quae in eo, perinde atque in venis & arteriis substantia prorsus simplici ac simili praeditis conspiciuntur; qui quidem contextus non modo non impedit, quominus inter organa Cor reponatur verum etiam facit, ut illi convenientius propter ipsum, quam propter solam figuram instrumenti nomen tribuatur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
