# Opuscula anatomica 300

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE HUMERARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/300

Galenum insectatur, ut nullum lapidem non moveat, quo eo damnato, omnes in suam adducat sententiam, & quoniam topica argumenta ipsum deficiunt, callidi Oratoris artem apprime callens, ut legentium animos, eorumque affectus non concitet modo verum etiam una cum judicio maxime perturbet, ad imprecationes confugit; nesciens earum usum in Anatome nullum esse, ut quae, non aliter quam Mathematicae Disciplinae, sensibus nitantur. Ego vero ejusmodi imprecationibus post habitis, si iis, quae in frequenti Humani Cadaveris dissectione aperte cernuntur, fides habenda est, de profunda Venae Humerariae cum Axillari commixtione, secus quam Vesalius sentire cogor; quum rem ita, ut scripsi, habere certo sciam, quod ubi aliis etiam planum fecero, tunc vero illum, (quod tamen avertat Deus) suo ipsius judicio, oculis manibusque indignum esse probavero.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
