# Opuscula anatomica 301

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE HUMERARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/301

Ut igitur hoc judicium (si velit) magis evitare, quam de se ipso juste ferre possit, Humerariae Venae ramum, qui cum penitiori Axillari coit, inter eum musculum, qui ab interno Humeri tuberculo enatus Radium in pronum circumvertit, & inter alium, qui Cubitum flectentium secundus ab eo numeratur, accuratius, quam hactenus fecerit, inquirat; in hac enim Cubiti sede, illum Humerariae Venae ramum sine dubio inveniet; siquidem nunquam deest, etiamsi admodum varia sit superficiaria venarum circa Cubiti articulum distributio, de quo tamen ramo nimis petulanter cum suis Discipulis Galenum paulo ante irriserat, qui etiam mortuus ab sese tantam injuriam sua vera oratione propulsat: Vesalius contra vivus, quo suus eum furor rapiat, non videt, & quam facile Deum, ad sumendum de se supplicium invitet non percipit. Quid conscientiae actus angore faciendum aliquando putabit? tamne amens erit, ut ob insignem hanc injuriam Homini praestantissimo illatam, Divinum sibi Numen, quod ne Adversarii quidem imprecantur, iratum esse permittat? Multo certe prudentius rebus suis consuluerit, si se, ut fit, opinione deceptum, ita scripsisse confessus fuerit, quam in sententia falsa permaneat, quae nomini suo sit in perpetuum nocitura. Vereor autem ne tacita potius cogitatione eum admissi erroris poeniteat, quam ullo unquam tempore de crimine confiteatur. Syngramma IV. Jas propagines Axillaris adhuc in alto latitans SAedit, ipsaque in duos truncos discinditur, quos sant sane accuratissime examinatos velim, non tantum Galeni nomine, quem haec Axillaris divisio latuit, sed eorum quoque, qui se operae precium aliquod in Anatome arbitrantur praestitisse, dum sectionem semel atque iterum aggressi, simul cum Axillari Vena Humerariam porrigi, se animadvertisse scribunt, oscitanter Humerariam (quae etiam vel ante sectionem notissima esse debuit) una cum carnea membrana à Brachio auferentes, & postmodum alteram Axillaris Venae partem (quam modo persequar) Humerariae loco describentes.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
