Latin
TABULA SECUNDA. FIGURA PRIMA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 332
Unproofread scanNot analysed yet
Vena distributa in pinguem renis tunicam; orta a suprema parte emulgentis dextrae, 7. 11. Vena alia emulgens dextra parum sub priori enata; multo tamen eadem minor, 9. 14. Vena seminaria dextra, 9. 16. Arteriola in dextram glandulam renis infixa principium sumens ab arteria emulgente, 6. 13– Arteria emulgens dextra, 6–13– Arteria orta ab emulgente; &in renem dextrum juxta secundam venam emulgentem inserta, &12. Vas urinarium dextrum juxta renem satis latum Vena emulgens sinistra admodum magna nonnihil actior in ortu, quam dextra, parumper oblique procedens, 7. 20. Vena à orta a superiori latere emulgentis sinistrae, quae dividitur in duos ramos, quorum &alter bifidus in medio suarum propaginum arteriam continens in septum transversum, non longe à sinistro latere foraminis, per quod gula pertransit, distribuitur; &antequam ad membranosam ejus partem perveniat, cum propriis septi transversi venis coit. Alter e ejusdem venae ramus partim in glandulae renis incumbentis substantiam, partim in ejus superficiem ac in superiorem pinguis membranae partem dispensatur. a 6. 20 –Vena in mediam sedem pinguis tunicae renis sinistri ab emulgente juxta renem orta, 7– 24– Vena ab emulgente sinistra, fere eodem loco cum superiori originem ducens, in inferiorem partem pinguis tunicae renis disseminatur, à qua ramulus procedit, qui cum vena seminaria sinistra conjungitur. 9–25.