# Opuscula anatomica 34-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, NA CONFECTUM, SEMINI IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/34-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/34-3

Caeterum in hanc partem terminatae arteriae vectas a longinquis regionibus merces suas simul cum nervulis ponunt, hinc incipientes seminarii ductus sua libamina accipiunt, eaque inter angustissimos calles suos, & subinde intricatos, diu coercent, quantum nempe purioris sanguinis animalisque spiritus μεταμορφωζις, in semen conversio, postulaverit, inchoatum tandem hominem meatur reddunt seminali, per mediam Epididymida, & deferens vas in hunc Mundum devolvendum. Non igitur semen in Testibus excoctum quina, vel fena seminaria vascula, principium Epididymidis efformantia, abducunt, ut in glirium testiculis vidisse primus omnium Regnerus gloriatur, de quo fides apud suum Autorem maneat, sed id propemodum fit, quod in Ariete optima Parens decrevit, non in alia re enormiter dissentientibus, quam in meatus seminarii positu, nam quem Arietes in centro Testis aeque distantem a nervea membrana ubicunque habent, cum in Hominibus illi connexum, tanquam in tutiorem regionem, voluit, liberiorem etiam fortasse locum, discurrentibus undique seminariis vasis, relictura. Sed video te sollicitum quaerere, quid de sanguine fiat a seminis elaboratione superstite, cum venas negare me audias in Testium substantiam exporrigi. Nullum sane sanguinem, Dominice, reducem Natura a Testium penetralibus mihi voluisse videtur, in quem finem exilissima arteriosa instituit vascula, quae tenuiorem duntaxat, eumque parce, sanguinis florem in albicans corpus stillarent, hunc perenniter seminaria lambunt vasa; siquid vero tenuioris naturae, & aqueae fuerit semini conficiendo ineptum, quod semper fit, nam niam transiturum per arctissimas vasorum fauces sanguinem par erat tenuissimo latice in minimas solvere particulas, illud, inquam, lymphae ductus ebibunt, & per continuos sibi ramos inter spermaticas venas, arteriasque perrepentes, ad commune tandem receptaculum in infimo ventre remittunt, Hinc lucido apparet, cur anastomoseis summus Opifex inter venas, & arterias spermaticas recluserit, quas satis superius probasse autumo, nempe, ut rejectum sanguinem, & cui impares arteriosi canales fuerint, suppetias venae arteriis ferendo accipiant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
